CRUCEM assumere

CRUCEM assumere
CRUCEM assumere
dicebantur qui ad sacra bella profecturi Crucu symbolum palliis suis assuebant affigebantque, in signum votivae illius expeditionis, cius originem Concilio Claromontano sub Urbano II. adscribunt Historici: hinc Crucigcri, Crucesignati etc. sicut ipsa expeditio Cruciata dicta, vide in his vocibus. Aocipiebantamem Cruces, ab Episcopis, Abbatibus, et maioris dignitatis Praelatis; et eas varie vestibus suis affigebant. In expeditionibus Hierosolymitanis posuere illas in dextris scapulis: et quidem ut plurimum sericas vel auto textas, ac denique ex quolibet panno in chlamydibus, aut birrbis, sive tunicis, seu in vestibus superamictis, assistas, ur haber Guibertus, l. 2. c. 5. Inprimis vero colore coccineô gaudebant, urestapud Annam Comnenam, Alexiadis, l. 10. Postmodum in ea, quam Philippus Franciae et Henricus Ii. Angliae Reges, inicrunt, Hierosolymitava expeditione, Galli rubeas, Augli albas, Flandri virides cruces gestavêre, teste Howedenô, et aliis, quoslaudat Car. du Fresue, Natis ad Alexiad. p. 350. In expeditiorie contra Manfredum Siculum, ranquam haereticum (namque et haec inter sacra Latinorum bella) decretâ, A. C. 1264. crucem detulêre Peregrini (ut vocant) partitam ac divisam, cuius pars una albi altera rubri erat coloris. In aliis quibusdam, ad discrimen Hierosolymitanatum, non in scapulis, sed alibi, assurae Cruces occurrunt. Sic in expeditione contra Albigenses, in pectore eas detulêre, ut observat Rigordus A. C. 1213. In proelio contra Mautos Hispanos A. C. 1212. Christiani idem fecêre, teste Ughellô in Episc. Sabin. p. 191. In ea, quam Saxones adversus virinas quasdam gentes idulorum cultui adhuc deditas suscepêre, expeditione, Crucesii assumpserunt, quae non simpliciter vestibus assutae erant, sed a rota subterpositâ in altum protendebantur, uti refert Otto Frising. de Gestis Friderici, l. 1. c. 40. etc. Vide et infra Stadingi. Ut porro Crucesignati (samque et sic tales vocabantur, uti dictum, quemadmodum et Fratres Crucis et Crucifratres) domô ercedentes, sollenni ritu com Ecclesiastica Processione deduci consueverint, extra Patochiae fines, vide infra in Peregrinatio: de Privilegiis vero corum, quae multiplicia erant, pluribus disserentem adi Car. du Fresne, in Glossar, uti et de Crucem baiulandi in supplicationibus ritu, Italis inprimis tributo, â Raderico de Gestu Frider. l. 4. c. 5. Vide quoque Conradum Ursperg. et Glabrum, Histor. l. 5. c. 1. extr. Hinc Guntherus, Ligurini l. 8.
---- ---- Ex omnibus undique multi
Urbibus ac vicis aderant, querulôque ferebant
Innumeras clamore Cruces: hôc quippe querelas
More solent aperire suas. ---- ----

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BELLUM Sacrum — apud medii aevi Seriptores, dicitur expeditio Christianorum suscepta in Orientem, ad recuperandam a Saracenis Teraram Sanctam, rogatu Simonis Patriatchae Hierosolymitani, hortatu Petri Ambianensis, iussu et decretô Con cilii Claromonte in Gallia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRATRES Crucis — vide supra Crucem assumere et Crucifratres …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROTA — I. ROTA Lusitanis dicitur, vimen illud mirabile, quod in Quantonia provinc. Sinici Imperii crescit et incolis Teng vocatur. Funem a natura contortum, credas, quod in maximam extendatur longitudinem, ac veluti funus per terram ac montes prorepat.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VOTIVA Expeditio — vide supra Crucem assumere …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”